CREPIDO

CREPIDO
CREPIDO
apud Statium, l. 2. Theb. v. 504.
---- ---- ---- contra importuna crepido
Oedipodionidae domus alitis. ----
Saxum eminens, Lutatio est. Sed et firmitatem saxi vox denotat. Idem, l. 1. Silv. 1. Equô Max. v. 58.
---- teneat quamvis aeterna crepido.
Quae superiniecti portaret culmina montis,
Caeliferique attrita, genu durâsset Atlantis.
Et Virgil. l. 10. Aen. v. 653.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
Expositis stabat scalis ----
Ubi Servius, Crepido est abrupti saxi altitudo. Crepidines etiam templorum dici ipsos suggestus, in quibus aedes sunt collocatae, et crepidines viarum, id est, ipsae eminentiae dextrae sinistraeque. Hinc polchre littarum crepitines dixit Prudentius loca, quae undae tundunt, non tamen imminuunt, Cathemer. 9. v. ult.
Fluminum lapsus et undae, littorum crepidines,
Imber, aestus, nix, pruina, silva, et aura nox, dies,
Omnibus te concelebrent saeculorum saeculis
Rupem in mari, Val. Flaccus, l. 4. v. 44.
Fluctus, ab undisoni ceu forte crepidine saxi,
Cum rapit Alcyoms miseros fetumque laremque,
It super aegra parens ----
Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium Part. 2. p. 533. De Crepidine vero Circi, h. e. margine vel pulvino vel septo, e ligno facto, non tantum longo, sed etiam lato, infra in voce Euripus, item Spina. Sed et κρηπίδας subselliorum, in eodem, a Tarquinio factas, videbimus in voce Fori.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Crepīdo — (lat.), 1) Rand, Damm, Einfassung; 2) (Bauk.), so v.w. Anwachsung, s.d. u. Ausladung 1) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • crépido — adj. Crespo …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • croupe — Croupe, ou Crope. Semble qu il vienne de Crepido, crepidinis. La croupe du dos, Dorsi crepido. La croupe d une montagne, Crepido montis. Un chien assis sur sa croupe, Canis vropygio suo insidens, In clunes residens canis …   Thresor de la langue françoyse

  • bord — I. Bord, Le bord d un habillement, Fimbria, Extremum tunicae, Orae, {{t=g}}brossos,{{/t}} id est ora et fimbria. Le bord d un habillement dechiqueté et frangé, Lacinia. Le bord de quelque chose que ce soit, ou le bout, Extremitas, Margo, Primores …   Thresor de la langue françoyse

  • META — in Circo, creta erat et terminus, in quo currendi finem faciebant quadrigae et palmam accipiebant: Victoriae nota, Solino, c. 47. quod solae victrices quadrigae, quae metam septimo circumagere anticipâssent, eousque decurrebant praemium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PETRACHUS — Plut. Petrochous, mons seu montis crepido, Boeotiae Cheroneae urbi im minens …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PLEBEJUM Fatum — apud Iuvenalem, l. cit. supra, voce Delphini dicitur, de quo plebeiae mulieres Astrologos in Circo consulebant: Nempe crepido vel margo vel pulvinus aut etiam septum e ligno factum; per medii Circi longitudinem porrigebatur, circa quod equi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPINA — I. SPINA in Circo dicebatur Latinis, quae Κρηπὶς Graecis. Et quidem Spinae Circi meminit Cassiodorus, ubi de Circo, et Scholiastes iuvenalis, ad illum versum, Sat. 6. v. 588. Plebeium in Circo positum est et in aggere Fatum. Ubi adnotat, in Circo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THESAURUS Corinthiorum — apud Herodot. l. 1. c. 14. Gyges, regnô potitus, primus Barbarorum (post Midam Phrygiae Regem) Delphos misit donaria, cum argentea plurima, tum aureas sex pateras pondo talentorum XXX. quae in Thesauro Corinthiorum (vel Cypsli potius) collocata… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WALCHER — nomen Mercurii, in Insul. Walcharia, olom culti. Iac. Eindius, Chron. zeland. l. 2. Testes wuoque sunt Ecclesiae, quas per singula loca exstruxit. Et sicuti Wallacriae idolum Mercurii, Walcher nomine, reiecit, Ecclesiam Dei consecravit; ut illic… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”